NATALITIUS Annulus

NATALITIUS Annulus
NATALITIUS Annulus
dicebatur olim, qui solô die natali gestabatur. Ut enim annulorum alii aestivi erant, alii hiberni, sicut vestes l. 1. D. de aeq. quotid. et aestrva, quod delicatum discrimen a Crispino in ventum est, cui per aestatem molesta erant illa,
———— ——— Maioris pondera gemmae:
Sic quosdam annulos solô natli die gestari solitos, Kirchmannus docet, ita enim capit, una cum aliis nonnullis, hunclocum Persii Sat. 1. v. 15. ubi introducitur Recitator,
—— —— pexusque togâque recenti
Et natalitiâ tandem cum surdonyche albus.
Quamquam intelligi etiam potest annulus, natali die a cliente dono missus, quem in magno pretio habitum et cum cura conservatum, patet ex Plauti Curcul. Sc. ult. ubi cum Planesium virgo dixisset,
Verum hunc servavi semper mecum una annulum,
Cum hoc olim perii.
Miles paulo post in specto annulo, subiungit:
———— ———— Proh Iuppiter
Hic est, quem ego tibi misi natali die,
Tam facile novi, quam me.
Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”